Liber Genesis*

Caput 8: Versus 7

Qui egrediebatur,etc.ISID.Quod post quadraginta dies corvus non rediit, aut aquis interceptus, aut cadavere natante illectus, figurat immunditia cupiditatis teterrimos: et ideo his quae foris sunt in mundo nimis intentos, aut rebaptizari, aut ab his quos praeter arcam, id est Ecclesiam, baptismus occidit, seduci et teneri.AUG.Quaeritur utrum corvus mortuus sit, an aliquo modo vivere potuerit? Si enim fuit terra ubi requiesceret, similiter columba requiem invenisset. Unde conjicitur quod cadaveri potuit corvus insidere, quod naturaliter refugit columba.
(* Traductions européennes)